

Esdrae Liber Primus*
Caput 6: Versus 11
A me ergo.Gravissima poena voluit eum punire qui decretum mutaret, damno scilicet omnium quae haberet et animae suae, quam etiam ligno confixus longo cruciatu amitteret.Mystice autem opera nostra lignis comparantur, bona fructiferis, prava autem salicibus et incendio dignis, tolliturque lignum de domo ejus, qui holocaustis Domini contradicit, et erigitur, et ipse in eo configitur, cum opera eorum qui paci Ecclesiae repugnant omnibus manifeste, quam sint inutilia et perversa patescunt: et ipsi in eis non vitae gaudium, sed mortis laqueum acquisisse probantur. Domus quoque talium publicatur, id est, publico censu proscribitur: cum corpora eorum qum quibus in hac vita remanserunt, in resurrectione perpetuo punienda tormento saevis exactoribus, immundis spiritibus in potestate traduntur.